monumenta.ch > Hugutio Pisanus > sectio 2 > sectio 194 > sectio 347 > sectio 60 > sectio 86 > sectio 92 > 7 > sectio 20 > sectio 2 > sectio 1 > sectio 23 > sectio 269 > sectio 20 > 5 > sectio 13 > sectio 58 > sectio 66 > sectio 215 > sectio 105 > sectio 17 > sectio 19 > sectio 39 > sectio 30 > sectio 33 > sectio 1 > sectio 382 > sectio 30 > sectio 20 > sectio 15 > sectio 99 > sectio 228 > sectio 49 > sectio 40 > 2 > sectio 313 > sectio 72 > sectio 124 > sectio 14 > sectio 19 > sectio 14 > sectio 85 > sectio 10 > sectio 33 > 14 > sectio 4 > sectio 73 > sectio 182 > sectio 52 > 5 > sectio 9 > sectio 115 > sectio > sectio 126 > 18 > sectio 62 > 30 > sectio 1 > sectio 354 > sectio 132 > 4 > sectio 144 > sectio 48 > Isaias, 65 > 19 > 3
Ambrosius, Hexaemeron, 2, II. <<<     >>> IV.

CAPUT III. SHOW APPARATUS

0 Firmamentum non idem esse ac coelum: veras aquas super ipso residere perperam negari, idque ostendi Scriptura, exemplis, ac multiplici ratione: ubi qui calidam soli naturam inesse nolunt, revincuntur.
8 Propositum igitur nobis est, quia dixit Deus: Fiat firmamentum inter medium aquae, et sit discernens inter aquam et aquam. Et hinc tractatur, utrum hoc firmamentum appellet quod ante iam fecit, de quo scriptum est: In principio fecit Deus coelum et terram. Nec fallit quod aliqui ante nos ita acceperint, eo quod supra creatum auctore Deo et conditum coelum Scriptura expresserit, hic expositionem operis, creationisque diffuderit; ut ibi quasi summa operis breviter comprehensa sit, hic operationis qualitas per ipsas concurrentium rerum digesta sit species. Sed movet nos, quia et nomen aliud significatur, et species solidior, et causa discernitur, et persona cooperatoris adiungitur. Sic enim scriptum est: Et discrevit Deus inter medium aquae quae erat sub firmamento, et inter medium aquae quae erat super firmamentum.
9 Et primo volunt id destruere quod frequenti Scripturarum lectione inolitum nostris et impressum est mentibus, quia aquae super coelos esse non possint, dicentes rotundum esse orbem illum coeli, cuius in medio terra sit, et in illo circuitu aquam stare non posse, quod necesse est defluat et labatur, cum de superioribus ad inferiora decursus est. Quomodo enim aqua super orbem, ut aiunt, stare potest, cum orbis ipse volvatur? Haec est illa versutia dialecticae. Da mihi unde tibi respondeam. Quod si non detur, nullum verbum refertur. Petunt sibi concedi axem coeli torqueri motu concito, orbem autem terrae esse immobilem; ut astruant aquas super coelos esse non posse, quod omnes eas volvendo se axis effunderet: quasi vero ut concedam illis quod postulant, et secundum eorum opiniones illis respondeam, negare possint in illa altitudine et profundo et longitudinem esse et latitudinem, quam nemo potest comprehendere, nisi is qui impletur in omnem plenitudinem Dei, ut Apostolus ait. Quis enim potest facile esse divini operis aestimator? Est ergo latitudo in ipsa coeli altitudine. Sunt etiam, ut de his dicamus quae scire possumus, pleraque aedificia foris rotunda, intus quadrata, et foris quadrata, intus rotunda, quibus superiora sunt plana, in quibus aqua haerere soleat. Quae tamen ideo dicimus, ut advertant opiniones suas opinionibus verisimilioribus revinci posse, et desinant tantum opus Dei, humanae operationis et nostrae possibilitatis contemplatione metiri.
10 Nos autem Scripturarum seriem atque ordinem sequimur, et opus contemplatione aestimamus auctoris, et quid dictum sit quaerimus, et quis dixerit, et cui dixerit: Fiat, inquit, firmamentum in medio aquae, et sit discernens inter aquas. Audio firmamentum fieri per praeceptum quo divideretur aqua, et ab inferiore superior discerneretur. Quid hoc manifestius? Qui iussit discerni aquam interiecto et medio firmamento, providit quemadmodum divisa atque discreta manere possit. Sermo Dei virtus naturae est, et diuturnitatis substantia quoadusque velit eam manere qui statuit, sicut scriptum est: Statuit ea in saeculum saeculi, praeceptum posuit et non praeteribit. Et ut scias, quia de istis aquis hoc dixit, quas tu negas posse in superioribus coeli esse, audi superiora: Laudate eum, coeli coelorum, et aquae, quae super coelos sunt, laudent nomen Domini. Nonne quasi adversanti tibi dixit: Quoniam ipse dixit et facta sunt; ipse mandavit et creata sunt: statuit ea in saeculum saeculi, praeceptum posuit, et non praeteribit. An non videtur tibi auctor idoneus, qui legem suo operi daret? Deus est qui dicit, venerabilis natura, in aestimabilis magnitudine, immensus in remunerationibus, incomprehensibilis in operibus, cuius altitudinem sapientiae quis investigare facilis? Iste dicit Filio, id est, dicit brachio suo, dicit virtuti suae, dicit sapientiae suae, dicit iustitiae suae. Et facit Filius quasi potens, facit quasi virtus Dei, facit quasi sapientia Dei, facit quasi iustitia divina. Cum haec audis, quid miraris si supra firmamentum coeli potuit tantae maiestatis operatione unda suspendi?
11 De aliis haec collige, de iis quae viderunt oculi hominum, quomodo ad Iudaeorum transitum, si rationem quaeris, se unda diviserit. Non solet hoc esse naturae, ut aqua se discernat ab aqua, et in profundo interfusiones aquarum terrae medio separentur. Gelaverunt enim fluctus, et firmamenti specie cursum suum insolito fine frenarunt. Nonne potuit etiam aliter Hebraeum populum liberare. Sed tibi voluit ostendere, ut eo spectaculo etiam illa quae non vidisti, aestimares esse credenda. Iordanis quoque, reflexo amne, in suum fontem revertitur. Haerere aquam, cum labitur inusitatum; rursum redire in superiora sine ullo repagulo impossibile habetur. Sed quid impossibile ei qui dedit posse infirmis in eo qui me confortat. Dicant certe quemadmodum aer cogatur in nubem, utrum pluvia nubibus generetur, an sinu nubium colligatur. Videmus plerumque exire nubes de montibus. Quaero utrum de terris ascendat aqua, an ea quae super coelos est, largo imbre descendat. Si ascendit, utique contra naturam est, ut ascendat in superiora quae gravior est, et portetur aere, cum aer subtilior sit. Aut si conciti orbis totius motu rapitur aqua, sicut imo orbe rapitur, ita summo orbe diffunditur. Si fundi, ut volunt, non desinit, utique non desinit rapi: quia si axis coeli semper movetur, et aqua semper hauritur. Si descendit; manet ergo iugiter supra coelos quae habet unde descendat. Deinde quid obstat si confiteantur quia aqua supra coelos suspensa sit? Nam quo verbo dicunt terram in medio esse suspensam, et immobilem manere, cum utique gravior sit quam aqua; ea ratione possunt dicere non praecipitari aquam orbis illius coelestis conversione, quae super coelos est. Sicut enim terra inani suspenditur, vel pondere librato undique immobilis perseverat; ita et aqua aut gravioribus aut aequis cum terra ponderibus examinatur. Ideoque non facile superfunditur mare terris, nisi cum iubetur exire.
12 Deinde cum ipsi dicant volvi orbem coeli stellis ardentibus refulgentem, nonne divina providentia necessario prospexit, ut intra orbem coeli, et supra orbem redundaret aqua, quae illa ferventis axis incendia temperaret? Propterea quia exundat ignis et fervet, etiam aqua exundavit in terris, ne eas surgentis solis et stellarum micantium ardor exureret, et tenera rerum exordia insolitus vapor laederet. Quanti fontes, fluvii, lacus irrigant terras; quia eas internus quidam ignis vaporat? Unde enim aut arbores germinarent, aut frumenta vel sata prorumperent, vel orta coquerentur; nisi ea interior quoque ignis animaret? Qui etiam de saxis frequenter excutitur, et de ipso saepe, dum caeditur, ligno exsilit. Ergo sicut necessaria ignis creatura, ut ordinata et disposita permaneat, coelique clementia temperet aquarum rigorem; ita etiam aquarum redundantia non superflua, ne alterum altero consumeretur, quia nisi conveniens utriusque mensura sit, sicut ignis aquam exsiccat, ita et aqua restinguit ignem. Ideoque pondere et mensura examinavit universa; numerata enim sunt ei et stillicidia pluviarum, sicut in libro Iob legimus. Sciens vel rerum facilem defectum fore, vel solutionem universitatis, si alterum exsuperaretur ab altero, ita utriusque temperavit dispendia; ut neque plus ignis excoqueret, neque exuberaret aqua: sed imminutio fieret utriusque moderata, quae et superfluum detraheret, et necessarium reservaret. Itaque cum tanta de terris erumpant maximorum fluenta amnium, Nilus effuso Aegyptum stagnans flumine, Danubius de occidentalibus partibus, Barbarorum atque Romanorum intersecans populos, donec Ponto ipse condatur, Rhenus de iugo Alpium usque in Oceani profunda cursus suos dirigens, Romani memorandus adversus feras gentes murus imperii, Padus maritimorum commeatuum Italicis subsidiis fidus invector, Rhodanus rapido concitus cursu Thyrrheni aequoris freta scindens, in quo non mediocre fertur navigantium periculum, dum inter se maris fluctus et amnis fluenta decertant, itemque de Septentrionali parte Phasis Caucaseis montibus fusus cum pluribus aliis in Euxinum se praecipitans mare, prolixum est singulorum prosequi fluviorum nomina qui vel in nostrum mare derivantur, vel exinaniuntur Oceano; cum tanta igitur ubertas aquarum sit, tamen plerumque terra meridianae plagae torret ur ardoribus, atque aestu soluta fatiscit in pulverem, miserandi agricolae labore consumpto; ut frequenter ad potum, siccatis puteis, arido gurgite subsidium vitale deficiat. Et erit quidem quando dicat abysso: deserta eris, et omnes fluvios siccabo,, sicut per Esaiam futurum annuntiavit. Sed etiam antequam ille dies adveniat, divino praestitutus arbitrio, non minimum inter se ipsa elementorum natura decernit. Crebro itaque aut inundationibus mundus hic quatitur, aut nimio aestu et ariditate vexatur.
13 Noli igitur incredibilem opinari aquarum multitudinem, sed respice ad vim caloris, et incredulus non eris. Multum est quod ignis absorbet: quod vel ex illo nobis debet esse manifestum, cum medici vasa quaedam angusta ore, planiora desuper, intus concava, levi lucernae concepto lumine affigunt corpori quemadmodum calor ille omnem in se rapiat humorem? Quis igitur dubitet quod ignitus aether, et magno fervens vapore inflammaret atque exureret omnia, nisi lege quadam sui cohiberetur auctoris, ut nec flumina, nec lacus, nec ipsa maria vim eius possent restinguere? Et ideo desuper aqua impetu quodam descendens, in tantos plerumque imbres rumpitur, ut flumina et lacus repente repleantur, ipsa maria exundent. Unde frequenter et solem videmus madidum atque rorantem. In quo evidens dat indicium, quod alimentum sibi aquarum ad temperiem sui sumpserit.
14 Tantum autem inest illis impugnandae veritatis studium, ut solem ipsum negent calidae naturae esse; eo quod albus sit, non rubicundus, aut rutilus in speciem ignis. Et ideo aiunt quod nec ignitus natura sit, et si quid habet caloris, ferunt ex nimio motu conversionis accidere. Quod ideo dicendum putant, ut nihil videatur humoris consumere: quia calorem quo humor vel minuitur, vel plerumque exhauritur, non habet naturalem. Sed nihil agunt, cum ista componunt; quia nihil interest, utrum ex natura calorem quis habeat, an ex passione, aut aliqua ex causa; quia ignis omnis consumptor humoris est, vel huius modi materiae, quam flamma consuevit exurere. Nam sive ex lignis haud quaquam semiustulatis, sed inter se collisis, ignis excussus excipiatur foliis, etiam flamma adolet, ac si de igne accendas facem: sive de flammae lumine lumen accendas, eadem species et natura est luminis, ac si illud non naturalis ignis adoleverit, sed accidens causa generaverit. Vel hinc saltem contemplentur solis calorem, quo diversa ei Deus constituit cursus sui loca et tempora; ne si semper in iisdem moraretur locis, quotidiano ea vapore exureret. Mare ipsum ideo ferunt ipsi salsam atque amaram aquam habere, quod ea quae fluviis in freta influat, calore absumatur, tantumque vapore diurno consumi, quantum quotidie ex diversis fluviorum cursibus invehatur. Quod ex solis quadam diiudicatione fieri perhibetur, qui quod purum ac leve est, sibi rapit, quod grave atque terrenum, relinquit: ex quo remanet salsum illud atque aridum, quod sine usu ac suavitate potandi sit.



Ambrosius, Hexaemeron, 2, II. <<<     >>> IV.
monumenta.ch > Hugutio Pisanus > sectio 2 > sectio 194 > sectio 347 > sectio 60 > sectio 86 > sectio 92 > 7 > sectio 20 > sectio 2 > sectio 1 > sectio 23 > sectio 269 > sectio 20 > 5 > sectio 13 > sectio 58 > sectio 66 > sectio 215 > sectio 105 > sectio 17 > sectio 19 > sectio 39 > sectio 30 > sectio 33 > sectio 1 > sectio 382 > sectio 30 > sectio 20 > sectio 15 > sectio 99 > sectio 228 > sectio 49 > sectio 40 > 2 > sectio 313 > sectio 72 > sectio 124 > sectio 14 > sectio 19 > sectio 14 > sectio 85 > sectio 10 > sectio 33 > 14 > sectio 4 > sectio 73 > sectio 182 > sectio 52 > 5 > sectio 9 > sectio 115 > sectio > sectio 126 > 18 > sectio 62 > 30 > sectio 1 > sectio 354 > sectio 132 > 4 > sectio 144 > sectio 48 > Isaias, 65 > 19 > 3